Theodisci referuntur verbum habere e tribus partibus compositum, quod in alios sermones transferri non posse dicitur, videlicet “Torschlusspanik”; cuius membra sunt “Tor” sive ἡ Θύρα, “schluss” seu “claudere,” et “Panik” τὸ πανικόν. Quem sensum nos etiam Anglice loquentes habemus in novo quodam vocabulo e litteris compendiariis facto, “FOMO”: qua in voce comprehenditur metus quo capimur, ne calva occasio nos praetercurrat. Idem significare videtur “Torschlusspanik”: id est, metus ne opportunitas et libertas agendi tamquam ianua claudantur.

Neque ineptum videtur hoc loco vocabulum Graecum commemorare quod etiam ad ianuas clausas spectat: videlicet παρακλαυσίθυρον, e studiis litterarum notissimum, quamvis, quod sciam, inter auctores Graecos apud solum Plutarchum in Amatorio reperiatur. Sed qui ᾄδειν τὸ παρακλαυσίθυρον cogitur, is mihi videtur metuere non ne ianua claudatur, sed ne ianua iam sibi sit clausa atque oppessulata. Dubito an in aliis sermonibus exstet vocabulum, quod carmina ante fores ab excluso et flenti amatore cantata significet, nisi recte e sermone Graeco mutuatum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *