De voce, quæ est “Jayus”

Sermone Indonesiano, “Jayus” in iocum dicitur qui inepte dictus a scopo risus eliciendi adeo aberrat, ut nemo possit quin bono animo rideat. Nam risus non sale oritur sed ineptia loquentis, cuius stultitia nec mordet nec bilem movet, sed claudicat. Itaque etiam inepta et stulta non iocandi causa dicta possunt sic intelligi ut jayus, quo ostendimus nos capaces esse etiam benevolentiae.

Iterum de vocibus, quas nemo dicitur posse interpretari

Abhinc duobus annis, cum tempus subsecivium haberem, coeperam seriem chartularum, in quibus voces quae in alios sermones transferri non posse feruntur inscriptae erant, explicare. Ex eo tamen tempore fere statim sublatum, supreptum, subsecatum mihi est omne tempus subsecivum. Multa igitur debeo nunc agere: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, scholae parandae, auxilium amicis ferendum. Quas res ne statim faciam neve officiis expeditus omnia efficio quae debeo, volo nunc