De voce, quae est “Eudaemonia.”

Inter voces, quae a nativo sermone in alterum verti non posse feruntur, invenio ex improviso hodie “eudaemoniam,” εὐδαιμονίαν Ἐλληνιστί γεγραμμένον, quae semper putavi “felicitatem” significare. Videntur autem nonnulli existimare εὐδαιμονιαν statum quendam vel habitum feliciorem quam felicitatem, laetiorem quam laetitiam, e qua ambigua felicitate felicitatem ipsam superanti suspicor rumorum ortum esse vocem non posse in alias linguas transferri. Nihilominus puto etiam Aristotelem non tam metaphysice (ut hodie dicitur) scripsisse περὶ

De voce, quae est “Torschlusspanik”

Theodisci referuntur verbum habere e tribus partibus compositum, quod in alios sermones transferri non posse dicitur, videlicet “Torschlusspanik”; cuius membra sunt “Tor” sive ἡ Θύρα, “schluss” seu “claudere,” et “Panik” τὸ πανικόν. Quem sensum nos etiam Anglice loquentes habemus in novo quodam vocabulo e litteris compendiariis facto, “FOMO”: qua in voce comprehenditur metus quo capimur, ne calva occasio nos praetercurrat. Idem significare videtur “Torschlusspanik”: id est, metus ne opportunitas et