De voce, quae est “Torschlusspanik”
Theodisci referuntur verbum habere e tribus partibus compositum, quod in alios sermones transferri non posse dicitur, videlicet “Torschlusspanik”; cuius membra sunt “Tor” sive ἡ Θύρα, “schluss” seu “claudere,” et “Panik” τὸ πανικόν. Quem sensum nos etiam Anglice loquentes habemus in novo quodam vocabulo e litteris compendiariis facto, “FOMO”: qua in voce comprehenditur metus quo capimur, ne calva occasio nos praetercurrat. Idem significare videtur “Torschlusspanik”: id est, metus ne opportunitas et