Taedio Victus

De libris nuper acceptis

Nataliciis festis Christi appropinquantibus novos quosdam libros per cursum publicum accepimus: Kirk Freudenburg tandem aliquando in lucem edidit commentarios in secundum Flacci Sermonum, quos me de satiris antiquis docturum celeriter perlegere oportet. Placet etiam Orbem Sensualium Pictum, quem edidit Alvarus Alonsus, accepisse et nuperrime Menandri Dionysiique Halicarnassi artes rhetoricas, quas William Race divulgavit. Etiam inter dies festos denuo legi Maldonati Ludum chartarum triumphum, et miror potuisse interpretationem tam mendosam in

De vitiis seu peccatis Orphicis

Nuper inter alia multum legi de Orphicis et arte mathematica. Inter alia animadvertenda ac notanda mihi videntur vitia illa, in quae Servius ad sextum Aeneidos dixit nos incidere dum ad tellurem etiam delabimur: Si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? Quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non

De fumo Vasintoniano

Fumosus hodie est aer, etiam his in partibus longe a Vasintonia remotis: nam fumus silvarum in Vasintonia ardentium multa milia passuum ventis delatus fertur etiam ad maritimas Atlantici maris oras pervenire et caelum alioqui purum inquinare. Itaque hoc in loco ad neutrum mare sito sed frugifera terra circumdato luna rubet in caelo. Melius tamen videtur longe ab ardente civitate abesse versari.

Si vischii nomine

Abhinc fere septuaginta annos senator in Mississippia civitate, rogatus an sua opinione vischium seu temetum, ut quod iamdiu illictum esset, emere vendere bibere civibus tandem licere debeat, sententiam suam sic exposuit: Quamquam, mi amici, in animo non erat de hac controversia hoc ipso tempore disceptare; volo tamen vos compertum habere me nullam controversiam vitare. Immo equidem quolibet tempore de quolibet argumento sententiam dicam, ut qui lites numquam fugiam. Rogatus itaque

Insere titulum hoc in loco

Non consulto ruri nunc versor, sed videor mihi me ad vitam rusticam non pessime aptavisse ac conformasse. Immo novos amicos colo et tamquam arbor radices coepi in humum hanc rusticam demittere. Diebus igitur Dominicis ecclesiam, id quod maxime momenti est in vita rustica habendum, petere soleo. Hac enim in regione nemo umquam te rogabit an insitione contra morbus coronarium roboratus sis, sed quisque potius rogabit ad quam ecclesiam pertineas. Salus

De Ioannis Maldonati ludo chartarum

Antea de chartis lusoriis scripseram, cum in animo haberem nonnulla parare in usum discipulorum quae ad chartas illas sepctarent. Virus autem coronarium impedivit, ne inter multa alia consilia etiam illud absolverem. Nunc vero Bellinghamia totum annum longe remotus et ruri habitans conor plura de historia chartarum discere. Nam discipulis perplacet fingere chartis in certa quadam forma dispositis et secundum commenticias quasdam interpretationis leges explicatis res futuras praedici posse: qui mos

De rebus cotidie agendis, et de Ulixe et Otino uno et eodem

Oportet saepius scribam, immo cotidie. Quod iam antea compertum habui mihi agendum: sed hodie inter alia legenda hoc commentariolum offendi de rebus cotidie agendis: The unreasonable effectiveness of just showing up everyday(Quam praeter rationem efficax sit cotidie etiam modo adesse) Quo auctor hortatur, ne lectores ullam sibi metam proponant nisi ut cotidie scribant. Sic nos etiam solemus discipulos hortari ut, sicut cotidie gymnasium petere ac corpus exercere soleant, etiam cotidie

Godin: Bach Off

Hoc spectaculum musicum, quod et melos Nicolai Godin et aeroportum Parisiense ostendit, mihi placuit, non solum propter pulchram emissariam, quae chartophlyacium secretorum plenum secum fert, sed etiam ideo, quod sine pausa totum spectaculum est una machinula cinematographica exceptum. Diligenter spectantibus apparebit imago Jacobi illius Bond in pictura extra aeroportum posita.

Sententia Sancti Augustini

Rogavit discipula quomodo Latine scribendum esset “Tomorrow is not promised.” Quod placitum videtur ortum a verbis Sancti Augustini: Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit; crastinum diem tibi nemo promisit.

Malum omen

Bene mane, ut soleo, experrectus sum atque in culinam me contuli ubi caffeam mihi pararem. Dum aquam in vas caffearium effundo, subito fragorem audivi qui e cubiculo resonare videbatur. Inveni lampadem vitream et fractam et trans cubiculum iactatum. Olim homines credebant umbras mortuorum seu larvas apparere atque aliquando mala hominibus absentibus agere: sed equidem statim agnovi memet ipsum culpandum. Nam lampas modo refeci: constabat enim e variis partibus, quarum basis