De libris nuper acceptis

Nataliciis festis Christi appropinquantibus novos quosdam libros per cursum publicum accepimus: Kirk Freudenburg tandem aliquando in lucem edidit commentarios in secundum Flacci Sermonum, quos me de satiris antiquis docturum celeriter perlegere oportet. Placet etiam Orbem Sensualium Pictum, quem edidit Alvarus Alonsus, accepisse et nuperrime Menandri Dionysiique Halicarnassi artes rhetoricas, quas William Race divulgavit. Etiam inter dies festos denuo legi Maldonati Ludum chartarum triumphum, et miror potuisse interpretationem tam mendosam in

De Ioannis Maldonati ludo chartarum

Antea de chartis lusoriis scripseram, cum in animo haberem nonnulla parare in usum discipulorum quae ad chartas illas sepctarent. Virus autem coronarium impedivit, ne inter multa alia consilia etiam illud absolverem. Nunc vero Bellinghamia totum annum longe remotus et ruri habitans conor plura de historia chartarum discere. Nam discipulis perplacet fingere chartis in certa quadam forma dispositis et secundum commenticias quasdam interpretationis leges explicatis res futuras praedici posse: qui mos

Nomina Chartarum

Pleraque vocabula, quae ad ludos chartarum pertinent, inveniri possunt apud Iohannem Ludovicum Vivem in Exercitatione Linguae Latinae, quo in colloquio discipuli dicunt se “Triumpho Hispanico” ludere. Quo in ludo fuerunt tunc ut sunt hodie quattuor genera chartarum. Sed in Sermone perutili de ludo (1450–70), quem Robertus Steele anno 1900 edidit, talis ludus chartarum, in quo quattuor familiae chartarum sunt, differre dicitur ab altero ludo, cui etiam nomen “Triumphorum” datum erat: