Inter voces, quae a nativo sermone in alterum verti non posse feruntur, invenio ex improviso hodie “eudaemoniam,” εὐδαιμονίαν Ἐλληνιστί γεγραμμένον, quae semper putavi “felicitatem” significare. Videntur autem nonnulli existimare εὐδαιμονιαν statum quendam vel habitum feliciorem quam felicitatem, laetiorem quam laetitiam, e qua ambigua felicitate felicitatem ipsam superanti suspicor rumorum ortum esse vocem non posse in alias linguas transferri. Nihilominus puto etiam Aristotelem non tam metaphysice (ut hodie dicitur) scripsisse περὶ εὐδαιμονίας, sed simplicem felicitatem in animo habuisse, quam plerique, qui audent virtutibus colendis bonam vitam bene agere, adipisci possunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *