De duobus criminibus

Inter notissimas Marci Tullii setentias est haec: Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. (Cicero, pro Caelio 30) Raro Romani de duobus criminibus vel tribus (ut semel in iunioris Senecae Dialogis) pluribusve dicunt, nisi declamatores, qui et in aliis rebus Ciceronem imitati videntur, et in hoc, quod “duo crimina” proferunt. Nam primum in Controversiis Senecae patris legimus de “Adultera venefica” haec incerti declamatoris