Inter notissimas Marci Tullii setentias est haec:

Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. (Cicero, pro Caelio 30)

Raro Romani de duobus criminibus vel tribus (ut semel in iunioris Senecae Dialogis) pluribusve dicunt, nisi declamatores, qui et in aliis rebus Ciceronem imitati videntur, et in hoc, quod “duo crimina” proferunt. Nam primum in Controversiis Senecae patris legimus de “Adultera venefica” haec incerti declamatoris verba:

Duo crimina ad vos detuli et duas indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. (Seneca, Controversiarum excerpta 6.6.1)

Deinde Seneca alias duplicem coniecturam tractat atque ad eandem controversiam, videlicet ad “Adulteram veneficam,” spectare videtur:

Habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse ut credatur propter hoc etiam venefica: in uno homine coniectura duplex est. (Seneca, Controversiae 7.3.6)

Postea Quintilianus, vel is cuius Declamationes minores sub nomine Quintiliani prodeunt, ubi idem thema “Adulterae Veneficae” tractat, idem duo crimina profert:

Postea dicam ex qua diffidentia praeferri iudicium adulterii velit; interim duo crimina apud vos proponuntur, adulterium et parricidium: de utro prius cognosci oportet? (Quintilianus, Declamationes Minores 319)

Itaque auctores artis declamatoriae periti videntur id “duo crimina” coniunxisse cum themate Adulterae veneficae, quod non male congruit cum illa Clodia, cuius imaginem quidem (de veritate nihil dici potest) Cicero nobis exhibuit in oratione Pro Caelio habita. Tullius enim aurum et venenum dixit se tractaturum, sed magis innotuit oratio propter adulterium et veneficium, quae duo crimina sub nomine duorum criminum apud declamatores leguntur.

Nondum vero praestantissimum inspeximus declamatorem, cuius controversias et suasorias fere omnes legunt, qui tamen solent Senecam Quintilianumque praetermittere: scilicet Nasonem. Apud quem in secundo Tristium legimus:

Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
alterius facti culpa silenda mihi:
nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar,
quem nimio plus est indoluisse semel.
—Ovidius, Tristia 2.1.207–10

Multi suspicantur errorem Nasonis fuisse adulterium; nec deest inter carmen et venenum quidam nexus, ut apud Horatium in primo Sermonum (“quantum carminibus quae versant atque venenis / humanos animos,” 1.8.19–20).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *