Aliquis nuper me per epistolas electronicas adivit de quibusdam controversiis declamatoriis, quod argumentum non prorsus a mente umquam recedit—immo soleo discipulos in ea arte exercere. Nihilominus aliquid in illo epistolarum commercio mihi memoratum est cuius puto me esse fere oblitum. Commentarios de satiris Neolatinis diu composui, et artem declamatoriam eiusque mira atque insolita studia deposueram. Sperandum igitur mihi videtur me anno novo (adhuc venturo—nam in aeroportu nunc sto ubi media nox nondum pervenit) denuo ad controversias suasoriasque reverturum.

At praeter spem et metum certo certiorem habeo me docturum esse duas scholas hoc trimestre: videlicet litteras Graecas (Anglice versas) et provectiorem scholam Latinam, in qua legenda est historia quaedam verissima. Quod ad litteras Graecas attinet, gaudeo me posse illam scholam denuo docere: nam placet Homerum cum Herodoto et Platone coniungere et de animi virtutibus disserere—quod argumentum videtur discipulorum studium movere, quippe qui nullis in aliis scholis de virtutibus audire soleant. Nescio, ut veris fatear, quid in aliis scholis discant, sed semper mirantur, cum ad litteras antiquas accedant, esse virtutes, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Etiam cum Historias Herodoti legerint et perlectas habuerint, tunc etiam mirabuntur primum Historiarum νόμον, quem Gyges refert, videlicet σκοπέειν τινὰ τὰ ἑωυτοῦ, ut suum quisque tueatur, non longe abesse ab id Socratis, τὸ τὰ αὑτοῦ πράττειν καὶ μὴ πολυπραγμονεῖν, ut suum quisque agat et variam promiscuamque nec necessariam rerum plurimarum et cogitationem et petitionem (ut de Gellio longam sumam locutionem) vitet.

Sed, quod maxime placet de litteris Graecis docendis: licebit mihi non semel sed bis nomen, quod est Γύγης, viva voce proferre. Dubito enim an in omni antiquitate melius nomen reperiatur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *