Olim

Olim fuit puella, quae inter astra versabatur. Haec puella voluit libros et sapientiam undecumque congerere, ut plus sapientiae ipsa haberet, quam omnes alii. Quodam vero die, illa in solem irruit, non, ut Icarus, propter audaciam, sed potius quia tam negotiosa fuit libris legendis, ut ipsum solem (allegoriam Platonicam) non viderit.