Nuper apud Franciscum Leporem legi librum editum esse de potionibus variis ac commixtis, quibus homines inebriantur. Quamvis de ebrietate parum ipse sciam, ut qui innocens sim atque integer vitae, animadvertendum videbatur unum nomen prorsus ficticium, quod nescio an sit bene dictum.

Nam “gallicauda” nomen videtur ex duabus vocibus Latinis compositum ut nominis Anglici, quod est cocktail, imitatio proferretur. Sed parum constat, utrum nomen Anglicum de nominibus quae sunt cock (gallus) et tail (cauda) originem traxerit. Immo, cum incertum sit cur potio, qua spiritus vini et saccharum et herbae amarae vel aromaticae commiscuntur, galli caudam animis Anglice-loquentium repraesentare putetur: nam nec bibuntur gallorum pennae, nec cantat potio prima luce (quis enim primam lucem post antelucanas cenas viderit?), quamquam confitendum est virum ebrium saepe plurimum putare se posse non solum suo in sterquilinio sed ubicumque nimiam vini copiam bibit. Itaque multae rationes vel excogitatae vel inventae vel somniatae sunt, quibus explicaretur cur potio commixta nomen habeat tam insolitum atque longe petitum.

Novi Eboracenses saeculo undevicesimo exeunte solebant nomen Mexicanis ascribere, quorum nobilis quidam Toltecanus potionem primus commiscuisset, cuius inventionis rationem una cum filia sua, cui nomen Xochitl, ad regem Mexicanorum misisset; regem adeo delectari tam potionis quam puellae dulcedine, ut nomen virginis etiam in potionem imponeret. Latet in hac fabula nonnihil veritatis, sed potio quam Xochitl regi attulit non commixta erat, sicut hodie fit, sed simplex vinum Agaves, quod pulque appellatur.

Multi hodie videntur putare nomen potius duci e re equestri: nam caballis et equis parum nobilibus, non quales in ludis circensibus et pulchritudinem et robor et alacritatem iactant, sed quales plaustra trahunt vel aliter usui humano inserviunt, solebant homines caudas abscidere quo facilius illi ad plaustrum vel raeda adiungerentur. Sed non video ego cur curta cauda equi sit potioni similis.

Alii, sine certis veritatis indiciis, referunt Batavos Americanos potionem et nomen invenisse, una cum aliis nominibus insolitis, ut “stonefence” sive “lapidosaeptum,” quod nomen tam stultum est ut nemo possit dubitari quin sit vitandum.

Nomen autem, quod est cocktail, anno 1806 in America legitur, ubi potio dictur tribus partibus constare (saccharo, amaris herbis, temeto) et in comitiis praecipue utilis esse: nam moris erat temetum civibus offerre die quo suffragia erant ferenda, cum facilius esset de ebriosis quam de sobriis suffragia elicere.

Itaque cur nomen cocktail in potionem impositum sit et ex quibus radicibus compositum sit, ambigitur. Sed summopere dubito an “gallicauda” potio commixta apte nuncupetur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *