Placuit hac aestate iter in Europam facere et Pannoniam superiorem seu Sloveniam visere. Annis enim recentioribus coepi eas Europae partes visitare, quas puer non potui propter ferreum (quod dicebatur) velum, quo Europa tunc erat interscissa. Britanniam, Galliam, Helvetiam, Germaniam, Austriam, alias terras olim visitaveram, sed Hungariam et Iugoslaviam et tales regiones praeterire coactus eram.

Ljubljana, caput Sloveniae, praecipue mihi placuit. Est enim urbs, quae quibusdam in locis maxima urbs videri potest, aliis autem in partibus oppidum, quare a quibusdam Sloveniensibus dicitur esse maximum oppidum (potius quam maxima urbs) totius Sloveniae. Etiam gloriantur Ljubljanenses suam urbem appellari totius Europae viridissimam, quod non false dictum existimo.

IMG 2037

Media urbs, ubi commeatus vehiculorum interdicitur, flumine dividtur et pluribus pontibus conjungitur. Ripae huius fluminis tabernis popinis thermopoliis abundant, quorum in sellis placet vel horis matutinis ientaculum sumere vel nocte cervisiam (Slovenia enim braxitorias domus habet plurimas) bibere. Quisquilias autem nusquam reperies: omnia sunt munda atque ordinata.

Urbs ipsa, sicut haec ianua, videtur tam Musis quam virtuti dicata:

IMG 2039

Ubicumque Musae atque artes promoventur. Prope (immo iuxta) conclavia, ubi habitabam, fuit theatrum sub divo positum, ubi fabulam Pushkinianam “Eugenium Onegin” dictam ad carmina et scaenam a Russis aptatam et actam spectavi. In arce, quae urbi imminet, multa alia exempla artium vidi. Etiam in nundinis artem coquendi ostenditur.

IMG 2038

Quibus in macellis coqui permulta genera ciborum offerunt: potui igitur etiam quandam interpretationem invenire praedilecti illius Havaiiensium ferculi, quod πωκὴ dicitur. Sic etiam fercula Hispanica gustari possunt:

IMG 2043

Quamquam Slovenia, olim Iugoslavia, diu sub iugo Communistarum manserat, nihilominus multa, quae ante illam tyrannidem aedificata erant, adhuc manent, inter quae etiam reperiuntur ecclesiae pulcherrimae.

IMG 2045

Restat etiam arx, quae supra urbem aedificata erat et quae hodie musea et popinas et prospectum praebet.

IMG 2081

Unde licet fere totam urbem (seu maximum oppidum) comprehendere, quam pulchra sit necnon quam bene aptum ad vitam humanam: nam possunt urbes minores aut maiores esse quam ut commodae videantur, sed Ljubljana magnitudine et viriditate et ornamentis et utilitate videtur humanissima.

IMG 2075

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *