Nuper in Suda legi haec de Sardanapalo:

Σαρδαναπάλους· ἐν <β> Περσικῶν δύο φησὶ γεγονέναι Ἑλλάνικος, ὡσαύτως δὲ καὶ Καλλισθένης, ἔνα μὲν δραστήριον καὶ γενναῖον, ἄλλον δὲ μαλακόν. ἐν Νίνωι δὲ ἐπὶ τοῦ μνήματος αὐτοῦ τοῦτ’ ἐπιγέγραπται· ‘Ἀνακυνδαράξου παῖς Ταρσόν τε καὶ Ἀγχιάλην ἔδειμεν ἡμέρηι μιῆι. ἔσθιε πῖνε ὄχευε, ὡς τά γ’ ἄλλα οὐδὲ τούτου ἐστὶν ἄξια’, τουτέστιν τοῦ τῶν δακτύλων ἀποκροτήματος. τὸ γὰρ ἐφεστὸς τῶι μνήματι ἄγαλμα ὑπὲρ τῆς κεφαλῆς ἔχον τὰς χεῖρας πεποίηται, ὡς ἂν ἀποληκοῦν τοῖς δακτύλοις. ταὐτὸ καὶ ἐν Ἀγχιάλωι τῆι πρὸς Ταρσῶι ἐπιγέγραπται, ἥτις νῦν καλεῖται Ζεφύριον.

Sardanapalus: in secundo Persicorum duos dixit fuisse Hellenicus, sicut etiam Callisthenes: unum strenuum et nobilem, alterum mollem. Nini in monumento eius hoc inscriptum est: “Anacyndaraxi filius; Tarsum et Anchialem condidi die uno. Ede, bibe, futue, cum alia non hoc sint digna.” Id est, digitorum crepito. Nam imposita in monumentum statua facta est, cujus manus supra caput porrectae sunt, ut videatur digitos crepare. Idem etiam Anchiali (quae nunc appellatur Zephyrium) prope Tarsum inscriptum est.

Haec enim verba studium meum movent ideo, quod variis modis ad codices Historiae Apollonii nectuntur. Nam Hellenicus historicus, cuius mentio in Suda fit, nomen habet idem atque amicus Apollonii, qui quamvis Tyrius esse feratur nihilominus nomine fruitur Graecissimo. Deinde, sepultus fertur mollis ille Sardanapalus Nini, quod nomen quibusdam in codicibus manu scriptis etiam habet leno Mytilenaeus. Postremum mea interest de altera Sardanapali inscriptione, quae prope Tarsum repertum esse fertur: nam Historia nostra multum dicit de Tarso eiusque civibus stultissimis, qui statuam in honorem profugae latitantis in medio foro posuerunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *