Novus annus mox incipiet

Novus annus mox incipiet, et cum illo novum trimestre spatium academicum: quare conor nunc omnia, quae sunt ante novas scholas gerenda, in quendam ordinem redigere. Tres scholas docebo, quarum una Latine agetur, duae vero Anglice. Latine enim, ut quotannis soleo, Historiam Apollonii cum discipulis legam: itaque Historiam illam paululo emendatam atque annotationibus auctam, una cum exercitiis quae ad singula capita pertinebunt, in usum discipulorum paro. Deinde sunt lectiones parandae de