Non consulto ruri nunc versor, sed videor mihi me ad vitam rusticam non pessime aptavisse ac conformasse. Immo novos amicos colo et tamquam arbor radices coepi in humum hanc rusticam demittere. Diebus igitur Dominicis ecclesiam, id quod maxime momenti est in vita rustica habendum, petere soleo. Hac enim in regione nemo umquam te rogabit an insitione contra morbus coronarium roboratus sis, sed quisque potius rogabit ad quam ecclesiam pertineas. Salus enim in anima, non in corpore, quaerenda putatur.

diebus Dominicis

Itaque, quamquam in fidem Baptistarum numquam eram confirmatus, coepi eorum ecclesiam frequentare ut comitarer viduam aetate provectam, quae non solum marito sed etiam filio orbata non habet, quocum ecclesiam petat. Baptistarum autem fidei ritus et mores non omnino placent: nam carmina nova (cithara et, id quod vulgare videtur, tympanis concinentibus) et mihi ignota in ea ecclesia canuntur, et omnia in ritibus divinis per PowerPoint aguntur, tamquam in conventu quodam negotiatorum: verba tam scripturae sacrae quam hymnorum lucis ope in parietibus demonstrantur, et homiliae seu sermonis capita in ordine a primo usque in extremum disponuntur, punctis appositis. Moribus vetustioribus eram assuetus, quippe qui non solum in alia ecclesia sed in aliis temporibus essem informatus.

Vulgare et foedum
Nolo.

Hodie vero cum ad ecclesiam advenissem aliquid novissimum deprehendi: videlicet Bach. Ante officium divinum carmen non novum neque insulsum, sed antiquum et Germanicum audiebatur! Quod cum coram vidua, quacum sedere soleo, laudavissem, illa respondit res esse eversas, pastorem coactum esse se abdicare; causas hac nocte nuntiatum iri. Suspicor me posse de causis coniecturam facere: nam pastor ille abhinc hebdomade homiliam ineptissimam habuit de vulgari et cinematographico spectaculo, quod “Matrix” inscribitur, necnon etiam partem eius spectaculi, sicut omnia alia, in pariete exhibuit, quod parum cum dignitate rerum divinarum congruere videbatur. Et, quod oleum camino addidit, pastor cum ipsa homilia haberet et sententias suas brevioribus (scilicet praepositis punctis ornatas) in pariete demonstratis illustraret, non animadvertit errores typographicos qui in parietem proiecti etiam maiores et graviores videbantur.

Sic etiam Methodistae et aliae sectae feruntur se nunc gerere. Utinam ecclesia esset ulla reperienda, quae mores antiquiores et aliquid gravitatis sibi retineat!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *