Legimus apud Plinium in Historiae Naturalis tricesimo quinto:

Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit.

Oportet me saepius lineam ducere, id est aliquid scribere, ut artem scribendi exerceam. Sed, quod ad proverbium attinet, de quo Plinius loquitur, unum reperio in auctores antiquos, quod ad lineas ducendas attinet: neque illud, quod saepe a tempore artium renatarum legitur “nullus dies sine linea.” Est enim adagium Græcum, quod est «τήμερον οὐδεμίαν» potius «γραμμὴν ἤγαγον,» id est, “Hodie nullam lineam duxi.” Arsenius paroemiographus, qui adagium explicat, Apellis nomen addidit: «ἐπὶ τῶν ἀμελούντων τῆς σπουδῆς καὶ τῆς ἑαυτῶν τέχνης· τοῦτο Ἀπελλῆς ὁ ζωγράφος εἴρηκεν.»

Quod autem ad lineas generatim dictas attinet: est alterum proverbium Graecum, quod hic exscribere volo ut adjectivum insolitum memoria teneam. «ἀπὸ πρώτης ἀφετηρίας· οἷον, ἀπ’ ἀρχῆς. εἴρηται δὲ ἀπὸ τῆς τῶν δρομέων γραμμῆς, ἣν ἄφεσιν καὶ βαλβίδα καλοῦσιν», id est, a linea in quam oportet cursores stare ante cursum; itaque, a principio.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *