Hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. Equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. Quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum vero Alexin vocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, verum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere.

Quibus verbis Apuleius in Apologia nos monet poetas tam elegiacas quam bucolicas usos esse falsis nominibus, ut se suasque dominas et pueros nominarent. Sunt igitur, qui Apuleium secuti credunt Catullum amorem suum erga Clodiam tegisse falso nomine “Lesbiae,” et Vergilium nomen pueri celasse sub nomine “Alexeos.” Itaque Propertius non Cynthiam sed Hostiam amavit, et Tibullus Deliam dixit pro Planiae nomine. Unam igitur regulam videntur poetae secuti esse: videlicet ut nomen eandem ad eosdem numeros dici posse. Itaque ut “Clōdia” est nomen dactylicum, sic etiam falsum nomen, quod est “Lesbia,” a producta syllaba incipit et in duas correptas desinit.

Quod etiam dici potest de Sulpicia, cuius nomen carminaque cum Tibulli operibus supersunt: nam eius “Cērinthus” eandem formam metricam habet ac “Cornūtus,” cuius mentionem facit Tibullus duobus in carminibus secundi libri.

Restat autem unus ille nimis elegiacus declamator, vel nimis declamatorius poeta, qui notissimus Corinnam perdita nequitia et perfidia amavit. Nonne mirum est Apuleium nullum verum nomen, quod in Corinnae nomine esset subaudiendum, nobis dedisse? Nisi quod tantus artifex fuit “Naso magister,” ut nulla umquam extra carmina esset Corinna, sed omnino ficta esset femina. Quae theoria, tamquam “theoria conjuationis,” non male quadrat cum fine Amorum.

Quomodo igitur debent amatores qui Latine carmina pangunt de aliis loqui? Oportet falsum nomen fingere, quod habet eosdem numeros (eandem formam metricam) ac nomen dominae vel domini vel pueri vel amasiae vel amatae vel amatoris vel cuiuslibet hominis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *