Fere omnes commentarii in Platonis Convivium mentionem faciunt delectae manus Thebanorum, quae Graece vocatur ἱερὸς λόχος. Nam Phaedrus, qui primus Amorem laudat, de amatoribus puerisque (Graece περὶ τῶν παιδικῶν) loquitur qui in alterius conspectu pudenda fugiunt et magna suscipiunt: deinde miratur qualis sit urbs vel exercitus amatorum puerorumque: qui sine dubio omnes alios homines victuri sint. Dixit enim homines sic ab Amore inspirari, ut quilibet amator possit heros videri (certe hic ludit Plato cum nominibus quae sunt “Heros” et “Eros”).

Quo in loco solent grammatici dicere Platonem loqui de delecta manu Thebanorum, quippe quae dicatur ex amatoribus (adultis, nec pueris) constitisse. Equidem autem suspicor Platonem aliud exemplum in animo habere, videlicet Deioclem Megarensem. Deiocles enim Athenaeus fuit et amator puerorum, qui in Megaram profectus (aut in exilium eo actus) puerum Megareum amavit. Bello facto, militaverunt et Deiocles et puer, quem Deiocles scuto suo fortiter tegens defendensque est ab hostibus interfectus. Deiocles heros factus est, quem Megarei pueri colebant certaminibus, inter quae fuit etiam certamen osculationis.

Deiocles, quippe quae pro amato puero mortuus sit, etiam optime convenit cum Phaedri argumento insequenti, videlicet «ὑπεραποθνῄσκειν γε μόνοι ἐθέλουσιν οἱ ἐρῶντες,» id est, “pro altero quidem mori soli cupiunt amatores.”

Mentio Deioclis fit in Aristophanis Acharnanis; Aristophanes etiam adest Platonis Convivio. Equidem autem Deioclis famam offendi apud Theocritum in duodecimo Idyllio.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *