{"id":259,"date":"2026-08-25T04:51:23","date_gmt":"2026-08-25T11:51:23","guid":{"rendered":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/?p=259"},"modified":"2026-08-25T04:51:23","modified_gmt":"2026-08-25T11:51:23","slug":"iterum-de-vocibus-quas-nemo-dicitur-posse-interpretari","status":"publish","type":"post","link":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/2026\/08\/iterum-de-vocibus-quas-nemo-dicitur-posse-interpretari\/","title":{"rendered":"Iterum de vocibus, quas nemo dicitur posse interpretari"},"content":{"rendered":"<p>Abhinc duobus annis, cum tempus subsecivium haberem, coeperam seriem chartularum, in quibus voces quae in alios sermones transferri non posse feruntur inscriptae erant, explicare.  Ex eo tamen tempore fere statim sublatum, supreptum, subsecatum mihi est omne tempus subsecivum.  Multa igitur debeo nunc agere: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, scholae parandae, auxilium amicis ferendum.  Quas res ne statim faciam neve officiis expeditus omnia efficio quae debeo, volo nunc et perbreviter alteram chartulam huius seriei enodare explicareque.<\/p>\n<p>Itaque huius diei vox est <em>saudade<\/em> Lusitanorum (de solitate derivata), quae fertur dulcem et amarum (\u03b3\u03bb\u03c5\u03ba\u03cd\u03c0\u03b9\u03ba\u03c1\u03bf\u03bd) desiderium significare cuiusdam pulchrae rei nunc sublatae, utputa temporis mei subsecivi.  Patimur igitur dolorem propter desiderium rei absentis, sed etiam voluptatem, quod vita olim est tanta pulchritudine exornata.<\/p>\n<p>Cuius verbi cum mentio facta sit, in animum nunc venit versus olim Augustino tributus:<\/p>\n<blockquote>\n<p>Dulcia non meruit, qui non gustavit amara.<\/p>\n<\/blockquote>\n<p>cui adiungendus est alter hexameter:<\/p>\n<blockquote>\n<p>Et qui non studuit, sunt illi gaudia rara.<\/p>\n<\/blockquote>\n","protected":false},"excerpt":{"rendered":"<p>Abhinc duobus annis, cum tempus subsecivium haberem, coeperam seriem chartularum, in quibus voces quae in alios sermones transferri non posse feruntur inscriptae erant, explicare. Ex eo tamen tempore fere statim sublatum, supreptum, subsecatum mihi est omne tempus subsecivum. Multa igitur debeo nunc agere: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, scholae parandae, auxilium amicis ferendum. Quas res ne statim faciam neve officiis expeditus omnia efficio quae debeo, volo nunc<\/p>\n<div class=\"read-more\"><a class=\"btn read-more-btn\" href=\"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/2026\/08\/iterum-de-vocibus-quas-nemo-dicitur-posse-interpretari\/\">Read More<\/a><\/div>\n","protected":false},"author":2,"featured_media":0,"comment_status":"open","ping_status":"closed","sticky":false,"template":"","format":"standard","meta":{"footnotes":""},"categories":[9],"tags":[],"class_list":["post-259","post","type-post","status-publish","format-standard","hentry","category-voces-ininterpretabiles"],"_links":{"self":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/259","targetHints":{"allow":["GET"]}}],"collection":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts"}],"about":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/types\/post"}],"author":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/users\/2"}],"replies":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/comments?post=259"}],"version-history":[{"count":1,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/259\/revisions"}],"predecessor-version":[{"id":260,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/259\/revisions\/260"}],"wp:attachment":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/media?parent=259"}],"wp:term":[{"taxonomy":"category","embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/categories?post=259"},{"taxonomy":"post_tag","embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/tags?post=259"}],"curies":[{"name":"wp","href":"https:\/\/api.w.org\/{rel}","templated":true}]}}