{"id":23,"date":"2018-12-29T14:57:43","date_gmt":"2018-12-29T22:57:43","guid":{"rendered":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/?p=23"},"modified":"2018-12-29T15:17:04","modified_gmt":"2018-12-29T23:17:04","slug":"novus-annus-mox-incipiet","status":"publish","type":"post","link":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/2018\/12\/novus-annus-mox-incipiet\/","title":{"rendered":"Novus annus mox incipiet"},"content":{"rendered":"<p>Novus annus mox incipiet, et cum illo novum trimestre spatium academicum: quare conor nunc omnia, quae sunt ante novas scholas gerenda, in quendam ordinem redigere.<\/p>\n<p>Tres scholas docebo, quarum una Latine agetur, duae vero Anglice.  Latine enim, ut quotannis soleo, <cite>Historiam Apollonii<\/cite> cum discipulis legam: itaque <cite>Historiam<\/cite> illam paululo emendatam atque annotationibus auctam, una cum exercitiis quae ad singula capita pertinebunt, in usum discipulorum paro.  Deinde sunt lectiones parandae de litteris Graecorum, quo in cursu scholarum legemus Homeri <cite>Odysseam<\/cite>, Herodotum, tragoedias tres et comoedias duas (nam vita ipsa, quamvis saepe deridenda, est ex maiore parte tragica), Platonis <cite>Convivium<\/cite> <cite>Phaedrum<\/cite>que, nonnulla colloquia Luciani legemus.  Mallem Platonis <cite>Rempublicam<\/cite> legere et de virtutibus animae loqui\u2014praecipue cum legendi sint Homerus Herodotusque, qui Gygen in secundo decimoque <cite>Reipublicae<\/cite> et Ulixem in decimo Platoni dederint\u2014sed discipuli huius studiorum universitatis procliviores videntur ad amorem quam ad tyrannicas philosophorum civitates et \u03b4\u03c5\u03c3\u03c4\u03bf\u03c0\u03af\u03b1\u03c2, ut ita dicam, considerandas. Postremum praelectiones habebo de amore in litteris antiquis: qua in schola necesse erit nonnulla suppeditare et pro discipulis (qui plerique sermonem Latinum non callent) vertere.  Volo, ut exemplum afferam, discipulos duas declamationes &#8220;Maiores&#8221; (quae Quintiliano false ascribuntur) legere de potione odii, sed sola interpretatio Anglica quae exstat adeo friget, ut dubitem an possint discipuli duas totas orationes perlegere.<\/p>\n<p>At sunt multa alia agenda. Acroasin de Christiano Gothfriedo Grunero medico, qui tres libros satirarum edidit, mense Martii habebo et commentarium de aliis satiris medicis adhuc et lente elaboro. Spero fore ut discipuli etiam saepius velint et possint Nuntios Latinos recitare, cum mense Decembri multi negotiosiores fuerunt quam ut operam talibus rebus darent.  Illa enim res ex toto pendet de militibus voluntariis, quorum numerus deminui solet probationibus ultimis imminentibus.  Sunt igitur hoc spatio academico (atque antea) multa gerenda tractandaque.<\/p>\n","protected":false},"excerpt":{"rendered":"<p>Novus annus mox incipiet, et cum illo novum trimestre spatium academicum: quare conor nunc omnia, quae sunt ante novas scholas gerenda, in quendam ordinem redigere. Tres scholas docebo, quarum una Latine agetur, duae vero Anglice. Latine enim, ut quotannis soleo, Historiam Apollonii cum discipulis legam: itaque Historiam illam paululo emendatam atque annotationibus auctam, una cum exercitiis quae ad singula capita pertinebunt, in usum discipulorum paro. Deinde sunt lectiones parandae de<\/p>\n<div class=\"read-more\"><a class=\"btn read-more-btn\" href=\"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/2018\/12\/novus-annus-mox-incipiet\/\">Read More<\/a><\/div>\n","protected":false},"author":2,"featured_media":0,"comment_status":"open","ping_status":"closed","sticky":false,"template":"","format":"standard","meta":{"footnotes":""},"categories":[],"tags":[],"class_list":["post-23","post","type-post","status-publish","format-standard","hentry"],"_links":{"self":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/23","targetHints":{"allow":["GET"]}}],"collection":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts"}],"about":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/types\/post"}],"author":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/users\/2"}],"replies":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/comments?post=23"}],"version-history":[{"count":6,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/23\/revisions"}],"predecessor-version":[{"id":29,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/posts\/23\/revisions\/29"}],"wp:attachment":[{"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/media?parent=23"}],"wp:term":[{"taxonomy":"category","embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/categories?post=23"},{"taxonomy":"post_tag","embeddable":true,"href":"https:\/\/www.millerkrause.com\/taediovictus\/wp-json\/wp\/v2\/tags?post=23"}],"curies":[{"name":"wp","href":"https:\/\/api.w.org\/{rel}","templated":true}]}}